monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 40 > sectio 76 > sectio 163 > sectio 30 > sectio 27 > csg46.308 > sectio 23 > sectio 133 > Lucas, 8 > sectio 86 > bsbClm6436.34 > sectio 39 > sectio 7 > uldLIP7.205 > sectio 26 > ubbFIII15.203v > sectio 76 > sectio 48 > csg271.216 > sectio 118 > Orosius, De arbitrii libertate, 3. > sectio 11 > bnf11864.262 > sectio 15 > sectio 15 > sectio 42 > sectio 11 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 23, 4
Non te immittas in populum nec alliges tibi peccata duplicia. Qui nihil didicit, aliorum doctor efficitur, et quasi aes sonans aut cymbalum tinniens usurpat praedicantis officium, cum sit truncus inutilis et idolum mutum. Apud veteres erat conditio sapientum inaestimabiliter venerabilis, hodieque prudentia tanquam vilis et abiecta calcatur; quadam vero abominabili mutatione stultitia ponitur in sublimi. Hoc est, quod Ecclesiastes deplorando conqueritur: Vidi, inquit, malum, quod sub sole est, stultum positum in dignitate sublimi, et sapientes sedere deorsum.